1 - 6 a 6
Item, requisitus super CVII-CXI, respondit se non credere, nec scire, nec audivisse, nec vidisse contenta in ipsis articulis esse vera. Item, requisitus super CXII et XIII articulis, respondit verum esse quod totus ordo tenebatur servare illud quod magnus Magister cum conventu ordinabat, et hoc dixit se scire, quia vidit de hoc agi et tractari ultra mare, quando erat ibi.
Ille Nefastus erit, per quem tria verba silentur: Fastus erit, per quem lege licebit agi; Neu toto perstare die sua jura putaris: Qui jam Fastus erit, mane Nefastus erat. 50 Nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari, Verbaque honoratus libera prsetor habet. Est quoque, quo populum jus est includere septis: Est quoque, qui nono semper ab orbe redit.
Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire nec credere nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: nam fuerat in ordine agricola, nec intererat capitulis eorum; nec viderat in ordine recipi nisi fratrem dictum Besanzon de Bisuncio servientem quondam, quem recepit frater Anricus de Dola serviens quondam, magister passagii ultramarini, instanti estate erunt XXX anni vel circa, in capella domus Templi de Divione, presente fratre Diderio de Buris serviente quondam, in qua quidem recepcione vel post non vidit nec scivit aliquid illicitum agi.
Verumptamen in dictis recepcionibus non vidit aliquid illicite agi, quia recessit cito cogitans quod illa fierent eis que fuerant facta sibi, quia ipse testis nolebat videre, ut dixit, credit tantum quod post recessum suum predicta fierent.
Nusquam Hectoreos amnes, Xanthum et Simoenta, videbo? Quin agite et mecum infaustas exurite puppes. Nam mihi Cassandrae per somnum vatis imago ardentes dare visa faces: ''Hic quaerite Troiam; hic domus est'' inquit ''vobis. Iam tempus agi res, uec tantis mora prodigiis.
Ad id autem quod in dictis articulis de suspicione habita, ut dicitur, contra fratres et ordinem supradictum, respondet et dicit quod dicta suspicio, si qua sit vel fuit, frustra et sine justa causa est et fuit, cum sola ratio predictorum que aguntur et fiunt in capitulis receptionis tempore fratrum ad eundem ordinem, illa sit ne pandantur extraneis que secundum Deum et veram justiciam fiunt et aguntur in capitulis supradictis; item quia reliqui omnes religiosi viri ad Dei servitium deputati semper observant ut sua teneant capitula super hiis que agi fierive oportet in illis; in secreto fiunt, exclusis inde aliis quibuslibet qui non sunt de capitulo eorumdem.