United States or Israel ? Vote for the TOP Country of the Week !
Vniuersa vtensilia quibus in solennitate ad has seruitur mensas, sunt de nobilibus petris auro reclusis, Cyphi de Smaragdis, vel Saphyris, topasijs, pyropis, siue gryophis: et priuatioribus diebus, de auro probato etiam in cameris, et cubiculis, nec reputatur ibi claritas argenti, nisi pro pilarijs, columnis, gradibus, et pauimentis.
Et notandum quod mercatores, pro diamantibus frequenter aliud vendunt: Nam solet commixtio fieri de christallo Crochee, de Saphiro, de Lonpes Citrino, de lapide Yri, et de paruis petris ex murium nidis. Probatio veri diamantis haberi potest his modis. Primo si ita inuenitur tener, vt se poliri dimittat non est verus. Item si de eo non potest scindi vitrum cristallum, non est verus.
Word Of The Day