United States or Sweden ? Vote for the TOP Country of the Week !
Et notandum quod mercatores, pro diamantibus frequenter aliud vendunt: Nam solet commixtio fieri de christallo Crochee, de Saphiro, de Lonpes Citrino, de lapide Yri, et de paruis petris ex murium nidis. Probatio veri diamantis haberi potest his modis. Primo si ita inuenitur tener, vt se poliri dimittat non est verus. Item si de eo non potest scindi vitrum cristallum, non est verus.
Optimi Diamantes de India assimulantur in colore multum christallo, sed sunt aliquantulum magis citrini, et pro sui duritie poliri non possunt. Inueniuntur autem ibi nonnulli subnigri ad colorem violae: Alii nascuntur in Arabia nigri, et tenuiores praedictis, alii in Macedonia, et quidam in Cypro, sed in mineriis auri, dum prima massa in minutias confringitur, interdum reperiuntur.
Word Of The Day