United States or Barbados ? Vote for the TOP Country of the Week !
"Hinc igitur, praeter pure mathematica et phantasiae subjecta, collegi quaedam metaphysica solaque mente perceptibilia, esse admittenda et massae materiali principium quoddam superius et, ut sic dicam, formale addendum: quandoquidem omnes veritates rerum corporearum ex solis axiomatibus logisticis et geometricis, nempe de magno et parvo, toto et parte, figura et situ, colligi non possint; sed alia de causa et effectu, actioneque et passione, accedere debeant, quibus ordinis rerum rationes salventur.
Loquuntur autem de numero rationali et formali, non de materiali, sensibili, sive vocali numero mercatorum.... Sed intendunt ad proportionem ex illo resultantem, quem numerum naturalem et formalem et rationalem vocant; ex quo magna sacramenta emanant, tam in naturalibus quam divinis atque coelestibus.... In numeris itaque magnam latere efficaciam et virtutem tam ad borum quam ad malum, non modo splendidissimi philosophi unanimiter docent, sed etiam doctores Catholici."
Word Of The Day