United States or Myanmar ? Vote for the TOP Country of the Week !
Omni autem die post refectionem conuentus Abbatiae, qui est valde monachosus, deferuntur reliquiae ciborum cum magno additamento, in vasis auro lucentibus ad hunc hortum: et ad sonitum campanae argenteae, quam Eleemosynarius manu gestat descendentes, et occurrentes de bestiolis duo millia aut plures sese componunt residere ad circulum more pauperum mendicorum, et traditur singulis per seruos aliquid de his cibarijs, ac denuo audita campana segregando recurrunt: Cumque nos tanquam redarguentes, diceremus, cur haec non darentur egenis, responderunt, illic pauperes non habentur, quod si inuenirentur, potius tamen dari deberent bestiolis.
Haec Regio Manchus, pro sui quantitate reputatur melior, delectabilior, et omnium bonorum abundantior de cunctis ibi prope Regionibus. Nam et homines bestiae, et volucres maiores et corpulentiores sunt alijs, et prae vbertate vix inuenirentur in vna ciuitate decem mendici. Formosi sunt viri, sed feminae formosiores.
Word Of The Day