United States or Romania ? Vote for the TOP Country of the Week !
Nihil jam cupiditati, nihil libidini exceptum: in proelio fortiorem esse, qui spoliet; nunc ab ignavis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, injungi delectus, tanquam mori tantum pro patria nescientibus: quantulum enim transisse militum, si sese Britanni numerent? sic Germanias excussisse jugum: et flumine, non Oceano, defendi: sibi patriam, conjuges, parentes, illis avaritiam et luxuriam causas belli esse.
XXXI. Et aliis Germanorum populis usurpatum rara et privata cujusque audentia apud Chattos in consensum vertit, ut primum adoleverint, crinem barbamque submittere, nec, nisi hoste caeso, exuere votivum obligatumque virtuti oris habitum. Super sanguinem et spolia revelant frontem, seque tum demum pretia nascendi retulisse, dignosque patria ac parentibus ferunt. Ignavis et imbellibus manet squalor.
Word Of The Day