United States or Saint Pierre and Miquelon ? Vote for the TOP Country of the Week !


Singuli gradus sunt de singulis, ac inter se diuersis magnis lapidibus, vtpote primus de Haematisto, alius de Sardio, et alius de Chrysolito, et sic vsque ad supremum gradum, qui singuli ad formam cuiusque gradus sunt circumfusi, et clusorio opere firmati, auro solido, et nihilominus per superficiem auri, distincte seminati, firmiterque inclusi lapilli cari, cum orientalibus Margaritis, summitas autem cum ferculo residentiae in nobilitate excisionis, et fabrifactura operis tam diuersa est, et mira, vt paruitatem mei ingenij excedat, quamobrem et ei cedo, vlteriusque procedo.

In solennitatibus ponitur mensa Imperatori de exquisito electro, seu de auro examinato, distincta diamantibus, et nobis ignotis in comparabilibus gemmis, quandoque de christallo perspicuo, seu croceo, circumclusa auro cum gemmis: quandoque de Haematisto, quandoque de ebore candido, vel rubicundo: interdum de ligno artificiose combinato, quod descendit per flumina de Paradiso. Idem dicit Odericus.

Ante primum millenarium procedit copiosa symphonia dulcis chordarum, sicut de violis, cytharis, lyris, et psalterijs, non autem de tubis aut tympanis: et praecedunt Baronis per transuersum Aulae coram residente Domino ordinate bini, et bini sub silentio, ferentes ambabus manibus ante pectus tabulam de Iaspide, ebore, christallo, pyropo, vel Haematisto, et ante faciem throni inclinant se Imperatori profunde.