United States or Indonesia ? Vote for the TOP Country of the Week !


Sed ecce dum nobis contingit videre rem quam prius non vidimus, miratur noster animus, non quod simpliciter mirum est, sed quod nobis id mirum et nouum. Deus vnus, simplex quidem est, vt creaturae coelestes quo Deo magis de propinquo sunt eo simpliciores existunt. Terrestres autem quod in situ remotiori sint, idcirco magis diuersae, magis contrariae inter se sunt.

Ibi videntur leones albi in mira magnitudine boum nostrorum, et multae diuersae bestiae, et aues, bestiolae, et auiculae aliarum specierum quam in partibus istis. Nam ibi et in nonnullis alijs insulis vidi vnum mirum, de quo prius vix credidissem narranti, videlicet anates cum duobus capitibus.

Deinde introducuntur elephantes, leones, pardi, simiae, marmotae, et diuersae bestiae, quarum ductores singuli transeuntes inclinant reuerenter, et intente.

Cuncti gradus ascendentes ad palatij aulas, et aularum cameras, et ad thalamos Camerarum sunt solidi de argento vel auro, sed et omnis stratura pauimentorum in alijs habetur ad similitudinem scacarij, vnam quadratam argenti, alteram auri, laminis valde crassis, et in ipsis pauimentis, sunt exsculpta gesta, et historiae diuersae.