United States or Cyprus ? Vote for the TOP Country of the Week !
In ea veneratur detestandum cadauer Machon siue Machometi honorabiliter et reuerenter in Templo eius, quod ibi vocatur Musket, de cuius vita aliquid infra narrabo. Per praedicta itaque apparet, quod Imperator Sarracenorum Soldanus Babyloniae, valde potens est Dominus. De couductu Soldani, et via vsque in Sinay. Prius dictum est de reuerentia Soldani, quando ad ipsum intratur exhibenda.
Sciendum ergo, cum ab eo petitur securus conductus, nemini denegare consueuit, sed datur petentibus communiter sigillum eius, in appenditione absque literis: hoc sigillum, pro vexillo in virga aut hasta dum peregrini ferunt, omnes Sarraceni videntes illud flexis genibus in terram se reuerenter inclinant, et portantibus omnem exhibent humanitatem.
Deinde introducuntur elephantes, leones, pardi, simiae, marmotae, et diuersae bestiae, quarum ductores singuli transeuntes inclinant reuerenter, et intente.
Word Of The Day