United States or Barbados ? Vote for the TOP Country of the Week !
XL. Igitur triumphalia ornamenta et illustris statuae honorem et quidquid pro triumpho datur, multo verborum honore cumulata, decerni in senatu jubet; addique insuper opinionem, Syriam provinciam Agricolae destinari, vacuam tum morte Atilii Rufi consularis et majoribus reservatam.
Bellum Britanni reparant Calgaco duce, cujus 30-32. oratio ad suos. 33, 34. Romanos quoque hortatur Agricola. 35-37. Atrox et cruentum proelium. 38. Penes Romanos victoria. Agricola Britanniam circumvehi praecipit. Domitianus, fronte laetus, pectore anxius, nuntium victoriae excipit. 40. Honores tamen Agricolae decerni jubet, condito odio, donec provincia decedat Agricola.
Word Of The Day