United States or Monaco ? Vote for the TOP Country of the Week !
XL. Igitur triumphalia ornamenta et illustris statuae honorem et quidquid pro triumpho datur, multo verborum honore cumulata, decerni in senatu jubet; addique insuper opinionem, Syriam provinciam Agricolae destinari, vacuam tum morte Atilii Rufi consularis et majoribus reservatam.
Nam qui aut tempus quid postulet, non videt, aut plura loquitur, aut se ostentat, aut eorum quibuscum est vel dignitatis vel commodi rationem non habet, aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is ineptus esse dicitur. Hoc vitio cumulata est eruditissima illa Graecorum natio. Itaque quod vim hujus mali Graeci non vident, ne nomen quidem ei vitio imposuerunt.
Word Of The Day