1 - 1 from 1
Dum quis hic infirmatur tendit proximus ad Idolum sciscitans an morietur, et si respondit non, addit et dicere medicinam qua curabitur: si autem responderit moriturum, statim conuocatis amicis occiditur, et cum symphonia, et solemnitate comedunt eius carnes, ossa tantummodo sepelientes. In Insulis vero circumiacentibus, habentur incredibiliter diuersae gentes.