United States or Faroe Islands ? Vote for the TOP Country of the Week !
Ex tunc igitur videns Soltanus, quod post tanta quae acciderant exercitibus nostris, imperium nostrum, sicut oportunum erat, rem huiusmodi dispensauit, vt ipsum rursum inuaderet: mittens supplicauit imperio nostro, et deprecatorijs vsus est sermonibus, et requisiuit pacem illius, promittens omnem imperij nostri adimplere voluntatem, et seruitium suum contra omnem hominem dare, et omnes qui in regno suo tenebantur captiuos absoluere, et esse ex toto voluntatis nostrae.
Inde ingressum imperium nostrum in regionem suam regreditur, tribulationem habens non mediocrem super his quos perdidit corisanguineis, maximas tamen Deo gratias agens, qui per suam bonitaiem et nunc Ipsum honorauit: Gratum autem habuimus, quod quosdam nobilitatis tuae principes accidit interesse nobiscum, qui narrabunt de omnibus quae acciderant, tuae voluntati seriem.
Word Of The Day