United States or Mongolia ? Vote for the TOP Country of the Week !


Frequenter praeliantur contra aues grandes patriae, exercitibus congregatis hinc inde, et fit strages vtrimque. Haec gens tam parua optime operatur sericum et bombycem. Isti Pygmei venerunt mihi obuiam chorizando.

Cum itaque narrata de praemissis debeant sufficere, quando Imperator Grand Can de vno quatuor palatiorum ad aliud transire velit, vel forte gratia visitationis aut ardui negotii per Imperium de Regno ad Regnum tendit per comitatus, quatuor exercitibus ante et retro, et ex ambobus lateribus.

Ex quo vero fines Turcorum inuasimus, bella quidem primum frequentia concrepabant, et agmina Turcorum cum exercitibus imperij nostri vndique dimicabant. Sed Dei gratia ex toto a nostris in fugam vertebantur barbari.

Ex tunc igitur videns Soltanus, quod post tanta quae acciderant exercitibus nostris, imperium nostrum, sicut oportunum erat, rem huiusmodi dispensauit, vt ipsum rursum inuaderet: mittens supplicauit imperio nostro, et deprecatorijs vsus est sermonibus, et requisiuit pacem illius, promittens omnem imperij nostri adimplere voluntatem, et seruitium suum contra omnem hominem dare, et omnes qui in regno suo tenebantur captiuos absoluere, et esse ex toto voluntatis nostrae.