United States or United Arab Emirates ? Vote for the TOP Country of the Week !


Ex tunc igitur videns Soltanus, quod post tanta quae acciderant exercitibus nostris, imperium nostrum, sicut oportunum erat, rem huiusmodi dispensauit, vt ipsum rursum inuaderet: mittens supplicauit imperio nostro, et deprecatorijs vsus est sermonibus, et requisiuit pacem illius, promittens omnem imperij nostri adimplere voluntatem, et seruitium suum contra omnem hominem dare, et omnes qui in regno suo tenebantur captiuos absoluere, et esse ex toto voluntatis nostrae.

Ad haec itaque imperium nostrum vbi malum superabundabat, reputans secum oportunum iudicabat retro expectare, atque illos qui illic erant adiuuare, expectando vtique contra infinita illa Persarum agmina bellum sustinuit. Quanta quidem, dum ab his circundaretur, patrauerit, non opus est ad tempus sermonibus pertexere, ab illis autem qui interfuerunt, forsitan discet de his tua nobilitas.

Caeterum autem, licet contristati simus propter illos qui ceciderunt: oportunum tamen duximus, de omnibus quae; acciderant, declarare tibi, vt dilecto amico nostro, et vt permultum coniuncto imperio nostro, per puerorum nostrorum intimam consanguinitatem. Vale. Data mense Nouembris, indictione tertia. The same in English.