United States or Norway ? Vote for the TOP Country of the Week !
Ergo jam dextro Suevici maris littore Aestyorum gentes alluuntur: quibus ritus habitusque Suevorum; lingua Britannicae propior. Matrem deum venerantur: insigne superstitionis, formas aprorum gestant; id pro armis omnique tutela: securum deae cultorem etiam inter hostes praestat. Rarus ferri, frequens fustium usus.
Usipii, Tencteri, equitatu praestantes. 33. Bructerorum sedes, a Chamavis et Angrivariis occupatae. 34. Dulgibini: Chasvari: Frisii. 35. Chauci, pacis studio, justitia, et virtute nobiles. 36. Cherusci et Fosi, a Cattis victi. 37. Cimbrorum parva civitas, gloria ingens: Romanorum clades; Germani triumphati magis quam victi. 38. Suevorum numerus, mores. 39. Semnonum religio, victimae humanae 40.
Herculem ac Martem concessis animalibus placant: pars Suevorum et Isidi sacrificat. Unde causa et origo peregrino sacro parum comperi, nisi quod signum ipsum, in modum liburnae figuratum, docet advectam religionem.
Adjicit auctoritatem fortuna Semnonum: centum pagis habitantur; magnoque corpore efficitur, ut se Suevorum caput credant. XL. Contra Langobardos paucitas nobilitat: plurimis ac valentissimis nationibus cincti, non per obsequium, sed proeliis et periclitando tuti sunt.
Word Of The Day