United States or Kosovo ? Vote for the TOP Country of the Week !
Accessit praeterea et ardens quoddam desiderium, ea proprijs et apertis oculis videndi loca in quibus Seruator Christus redemptionis nostrae mysteria omnia consummauit, quorum prius sola nomina ex scripturarum lectione nouerat: vnde et sacram Hierosolymorum vrbem miraculorum, praedicationis, ac passionis eius testem inuisit, atque domum rediens factus est Abbas.
Cum profecti essent Francorum Heroes Ptolemaidem, inito cum Ioanne Brenno Hierosolymorum rege concilio, Damiatam AEgypti vrbem obsidendam constituebant, anno salutis humanae 1218. Misit illuc Henricus rex, ab Honorio 3 Rom. Pontifice rogatus, cum magna armatorum manu Ranulphum, ad rem Christianum iuuandam. Cuius virtus, Polydoro teste, in eo bello miris omnium laudibus celebrata fuit.
Word Of The Day