Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Mis à jour: 17 mai 2025
Si judex fueris, tunc libram dirige juris, Nec sit spes eris, nec sit pars altera pluris. Et si bella paras in regni parte vel extrâ, Certè litus aras nisi dapsilis est tibi dextra. Cor quorum lambit sitis eris, unge metallo; Non opus est vallo quem dextera dapsilis ambit. Clamat inops servus, moveat tua viscera clamor, Nec minuatur amor dandi si desit acervus.
Hæc equidem cruciant animum; tamen acrius illud Pungit, et ardenti transigit viscera telo, Quod regni pro laude labor susceptus et ingens Curarum series patriae consumpta luendæ, Vana cadit, tristesque refert pro munere pœnas; Quin etiam illa fides omni quæ carior auro, Quæque prior mihi luce fuit, vexata, malignæ Vocibus invidiæ, media mordetur in aula.
Mot du Jour
D'autres à la Recherche