Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Mis à jour: 19 juin 2025
In istis itaque, et aliis pompis huiusmodi, Ethela rex Hunorum, præ ceteris regibus sui temporis, gloriosior erat in hoc mundo. Ciuitatum, Castrorum, Urbium, dominus fieri cupiebat, et super illas dominari, habitare uero in ipsis contemnebat. Indumentorum uero ac forma sua, et gentis, modum Medorum continebat.
Rex uero Sclauonie et Chruacie circa mare delectabatur in ciuitate que Sipleth dicitur, quam sanctus Paulus apostolus ad fidem christianam conuertit, et ipsam episcopalem cathedram V annis tenuit, deinde ordinato episcopo Romam peciit.
Sellæ uero regales ex auro, et lapidibus pretiosis fuerant laborate. Mensa autem eius erat tota aurea, uasa etiam coquinarum. Thalamus quidem eius ex auro purissimo, laboratu mirifico, in exercitu secum ferebatur. Expeditio autem eius, præter exteras nationes, decies centenis armatorum millibus replebatur, ita quidem, vt si unum Scythicum decedere contigisset, alter pro ipso confestim ponebatur.
Quibus subiectis Scuciam, ubi sanctus Brandanus requiescit, intrauit, et sue potentie suppeditauit. Inde uero Daciam ingrediens cum ipsis conflictum habuit, quibus terga uertentibus multos occidit, reliquos suæ dominacioni subdidit.
Mot du Jour
D'autres à la Recherche