Vietnam ou Thailand ? Votez pour le TOP Country de la semaine !
Vous voulez taper plus vite ? Entraînez-vous avec un typing test ou amusez-vous avec typing games !
Mis à jour: 15 juillet 2026
Contrarium quoque naturis rerum dixisse iudicatur, et penitus aduersatur ueritati, vt spiritus generare possint, quibus non sunt concessa naturalia instrumenta, quæ uirtutem, ac officium dare possint generandi, ualentes perficere ueram formam embrionis. Quocirca patet, sicut mundi nationes alias, de uiro et femina Hungaros originem assumpsisse.
Nationes ideoque regnorum diuersorum ad ipsum de finibus orbis terræ confluebant, quibus pro posse liberaliter affluebat. Decem enim millia curruum falcatorum in suo exercitu deferri faciebat, cum diuersis generibus machinarum, quibus urbes et castra destrui faciebat.
Mot du Jour
D'autres à la Recherche