United States or North Korea ? Vote for the TOP Country of the Week !
Putant nimirum homines jam fundata societate ob utilitatem publicam aliquam bonorum partem inter se divisione, de reliquis vero convenisse, ut fierent primi occupantis, solum sibi reservante jus usus innoxii rerum alienarum, et jus sibi sumendis in extremo necessitate, quantum ad conservationem necessarium foret. Cfr. Cathrein. Phil. mor. blz. 286.
Liquida quia per se non terminantur occupari nequiunt; nisi ut contenta in re alia: quomodo locus et stagna occupata sunt, item flumina, quia ripis tenentur. l. 2. c. 2 § 3. n° 2. Spectandum enim est, quae mens eorum fuerit qui primi dominia singularia introduxerunt. l. 2 c. 2, § 6 n° 1. Quae credenda est talis fuisse, ut quam minimo ab aequitate naturali recesserit.
Woord Van De Dag