1 - 10 a 14
Sed non servavit juramentum, ut dixit; nam, captus amore cujusdam mulieris, exivit ordinem per unum annum ante capcionem Templariorum, et dimisit habitum, et aliquos levavit de sacro fonte antequam exivisset ordinem, et post obtulit eciam in missa postquam exivit ordinem.
Huic se forma dei voltu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora iuventa: 'Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
Multa petentibus Desunt multa: benest, cui deus obtulit Parca quod satis est manu. Aeli vetusto nobilis ab Lamo, Qnando et priores hinc Lamias ferunt Denominatos et nepotum Per memores genus omne fastos; Auctore ab illo ducis originem 5 Qui Formiarum moenia dicitur Princeps et innantem Maricae Litoribus tenuisse Lirim,
Anxuris ense sinistram et totum clipei ferro deiecerat orbem; dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo crediderat caeloque animum fortasse ferebat canitiemque sibi et longos promiserat annos: Tarquitus exultans contra fulgentibus armis, silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, obvius ardenti sese obtulit.
21. Caesar necessariis rebus imperatis ad cohortandos milites quam in partem fors obtulit decucurrit et
Audivit quod elemosine fuerant restricte in ordine de mandato superiorum in aliquibus locis, et quod eorum capitulia clam tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala et suspicio contra ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum. Obtulit se deffensioni ordinis cum aliis; postmodum se retraxit.
Non obtulit se deffensioni ordinis, et fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda.
Defensioni ordinis obtulit se propter malum consilium quod habebat, quia dubitabat revelare predicta pro eo quod dictus receptor dixerat ei quod esset perditus si ea revelaret. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda.
Hic cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo vulnerato deiectus, quoad potuit, fortissime restitit; cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est.