1 - 7 a 7
Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, cum positis novus exuviis nitidusque iuventa volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis. Morborum quoque te causas et signa docebo.
Si enim ullus motus in Deo novus exstitit*, et voluntas nova ut creaturam conderet quam nunquam ante condiderat; quomodo iam vera æternitas, ubi oritur voluntas quæ non erat? Neque enim voluntas Dei creatura est, sed ante creaturam; quia non crearetur aliquid, nisi creatoris voluntas præcederet. Ad ipsam ergo Dei substantiam pertinet voluntas ejus.
Quando quidem Ausonio respersi sanguine Teucros, hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas: finitimas in bella feram rumoribus urbes accendamque animos insani Martis amore, undique ut auxilio veniunt; spargam arma per agros. Tum contra Iuno; 'Terrorum et fraudis abunde est; stant belli causae, pugnatur comminus armis, quae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma.
Tu quoque, Thapse, cadis, tumulo post fata negato. 635 Quid domus Hesperidum, aut luci juvere Dearum, Fulvos aurifera servantes arbore ramos? Intumuit Trebia, et stagnis se sustulit imis; Jamque ferox totum propellit gurgite fontem, Atque omnes torquet vires: furit unda sonoris 640 Vorticibus, sequiturque novus cum murmure torrens.
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, alitis in parvae subitam conlecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras, hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque everberat alis. Olli membra novus solvit formidine torpor, adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
Requisitus utrum vidit aliquos fratres recipi, dixit quod sic unum, et vidit quod receptus fuit per illum modum per quem dixit se fuisse receptum, excepto quod non vidit quid factum fuit sibi in abscondito; et dixit per juramentum suum quod credit quod omnes alii fratres de ordine simili modo recipiantur, quia non credit quod novus modus factus fuisset pro eo.
Velocem interea superis in sedibus Opim, unam ex virginibus sociis sacraque caterva, compellabat et has tristis Latonia voces ore dabat: 'Graditur bellum ad crudele Camilla, O virgo, et nostris nequiquam cingitur armis, cara mihi ante alias. Neque enim novus iste Dianae venit amor subitaque animum dulcedine movit.