1 - 4 a 4
Cum autem dictus testis multum esset perterritus et quasi pallidus, et dicti domini commissarii persuasissent quod attenderet ad veritatem dicendam et ad salvandam animam suam, non ad confessionem predictam, nisi esset vera, et asseruissent ei quod nullum periculum ei poterat inminere si diceret veritatem coram eis, quia ipsi nullo modo revelarent nec notarii astantes, dixit post aliquod intervallum, in perriculo anime sue et sub juramento prestito per eum, quod in ejus recepcione non abnegaverat Deum nec Jhesu nec Crucifixum, nec osculatus fuerat receptorem suum, nec alios astantes, nisi in ore, nec fuit requisitus; nec spuerat supra crucem, nec de dictis abnegacione, spuicione et osculo aliquo inhonesto fuerat requisitus, licet contrarium confessus fuerit coram inquisitoribus metu mortis, ut dixit, et quia frater Egidius de Rontangi supradictus dixit cum lacrimis eidem testi et pluribus aliis cum eodem existentibus in carcere de Monsterrolio diocesis Ambianensis, quod perderent corpora sua nisi juvarent ad destructionem ordinis, confitendo quod abnegassent Deum et quod spuissent super crucem; dixit insuper quod post dictam confessionem factam per eum coram dicto domino Ambianensi et coram inquisitoribus fuit confessus de dicta falsa confessione quam asserit se fecisse cuidam fratri Minori sibi deputato per dominum Robertum, nunc Ambianensem episcopum, cui episcopo idem testis voluerat confiteri; sed idem episcopus respondit quod non poterat audire eundem propter fratres alios occupatus, et dictus frater Minor absolvit eum, et injunxit eidem quod deinceps non faceret falsam confessionem in negocio predicto.