United States or Pakistan ? Vote for the TOP Country of the Week !
Quod ad sinum Merosro, et Canadam, ac Nouam Franciam attinet, ea in meis tabulis desumpta sum ex quadam Tabula marina, quae a quodam sacerdote ex earum ditionum Naucleri peritissimi Galli descriptione excerpta fuit, et illustrissimo Principi Georgio ab Austria episcopo Leodiensi oblata. Non dubito, quin quantum ad littorum situm attinet et poli eleuationem, ad veritatem ea quam proxime accedant.
Serenissimo Principi ac Domino, Ioanni Basilio, eadem Dei gratia Regi et magno Duci totius Russiae, Volodomerae, Moscouiae, et Nouogrodiae, Regi Cazani et Astracani, Domino Plescoae; et magno Duci Smolenscoae, Tueri, Vgori, Permiae, Viatskae, Bolharae, et aliarum ditionum, Domino et magno Duci Nouogrodiae in inferiori regione, Chernigae, Rezanae, Polotscoae, Rostouae, Iaroslauae, Bealozeri, Liflandiae, Oudori et Condensae, et Gubernatori in tota prouincia Siberiae, et partium Septentrionalium, et aliarum, fratri, et amico suo charissimo, Salutem.
Word Of The Day