United States or Latvia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Bellum Britanni reparant Calgaco duce, cujus 30-32. oratio ad suos. 33, 34. Romanos quoque hortatur Agricola. 35-37. Atrox et cruentum proelium. 38. Penes Romanos victoria. Agricola Britanniam circumvehi praecipit. Domitianus, fronte laetus, pectore anxius, nuntium victoriae excipit. 40. Honores tamen Agricolae decerni jubet, condito odio, donec provincia decedat Agricola.
Proximus dies faciem victoriae latius aperuit: vastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, nemo exploratoribus obvius: quibus in omnem partem dimissis, ubi incerta fugae vestigia neque usquam conglobari hostes compertum et exacta jam aestate spargi bellum nequibat, in fines Horestorum exercitum deducit. Ibi acceptis obsidibus, praefecto classis circumvehi Britanniam praecepit.
Word Of The Day