1 - 10 a 39
Is ergo vir nomine Firminus, liberaliter institutus et excultus eloquio, cum me tanquam charissimum, de quibusdam suis rebus, in quas sæcularis spes ejus intumuerat, consuleret quid mihi secundum suas, quas constellationes appellant, videretur; ego autem, qui jam de hac re in Nebridii sententiam flecti coeperam, non quidem abnuerem conjicere ac dicere quod nutanti occurrebat; sed tamen subjicerem, prope jam esse mihi persuasum ridicula illa esse et inania: tum ille mihi narravit patrem suum fuisse librorum talium curiosissimum, et habuisse amicum æque illa simulque sectantem; qui pari studio et collatione flatabant in eas nugas ignem cordis sui*, ita ut mutorum quoque animalium, si qua domi parerent, observarent momenta nascentium, atque ad ea coeli positionem notarent, unde illius quasi artis experimenta colligerent.
Offerunt se denique posteriores duae Medicinae partes, Hygieine et Therapeutice; quae uti inter alias nobilissimae, propius jam fini accedunt Medico; ita in has prae reliquis benefica Chemia, quidquid fere utilis, quidquid habet boni, sincero adeo affectu, congessit, ut ne sic quidem satisfecisse sibi visa, majora viribus tentaverit, ipsos Naturae, ne dicam Artis limites vanis transgressa pollicitationibus.
Verum habet hoc ars nostra cum bonis regibus commune, ut bene faciat ac male audiat. Quod si maxime sunt, ut sunt in hoc ordine, qui se pro medicis gerunt, cum nihil minus sint quam medici. Si sunt qui pro remediis venena ministrant, si sunt qui ob quaestum et ambitionem aegrotis male consulunt, quid iniquius est, quam hominum vitia in artis calumniam detorquere?
Atque ut Platonem, Aristotelem, Theophrastum, Chrysippum, Catonem censorium, Varronem praeteream, quibus studio fuit hanc artem suis vel studiis, vel negotiis admiscere, Mithridatem Ponti regem, non perinde regnum, alioqui locupletissimum, non tam unius et viginti linguarum miraculum, quam rei medicae peritia nobilitavit, vereque magnum virum declaravit, qui artis huius commentationes, et exemplaria, effectusque in arcanis reliquit, ut autor est Plinius.
Si sunt qui pro remediis venena ministrant, si sunt qui ob quaestum et ambitionem aegrotis male consulunt, quid iniquius est, quam hominum vitia in artis calumniam detorquere?
Imo id omnino impossibile: quum enim Mechanices Medicis applicandae lex exigat, ut structura solidorum, natura liquidorum, effectus horum sensibiles in sanitate et morbis inserviant pro datis, quis tam absurdus, qui operosissimae Artis fastigium in ejus rudimentis quaerat. Wordt daarmede niet iets geheel onmogelijks verlangd?
Haec autem vera esse, et usum habere in Medicis Mechanicen, quamdiu de Theoria agitur, consensus erit forte facilis, tamen ne hilum bonae frugis ipsi Artis exercitio afferre, pervolgata objicitur querela. Quae quidem speciosa hac distinctione prolata, qui consistere queant simul, satis non video.
Audendo bella expedias: pigra extulit artis Haud umquam sese virtus; tu magna gerendi Præcipita tempus: mors atra inpendet agenti.» 775 Hæc effatus abit. Crœsi mox advolat umbra, Dives apud superos; sed mors æquarat egenis.
Sed istos Sycophantas quid opus est oratione refellere, cum ipsi petulantiae suae satis magnas poenas dant arti, mox podagra contorti, paralysi stupidi, desipiscentes ante tempus, caecutientes ante senectutem, iamque prius vituperatae medicinae, exemplo Stesichori, seram canunt palinodiam miseri. Et tamen his licet indignissimis, artis bonitas non gravatur esse praesidio, quantum licet.
Excitemini pulchritudine Artis, cujus effectu beatus his in terris nemo carere poterit! Nunquam rei difficultas calidum vestri animi retundat impetum! Ardua est, fateor, quae ad Panaceae ducit delubra, via. Sed complanavit hanc improbus aliorum labor, superarunt praerupta, perrupere fortes, Vos alacres sequamini!