United States or Suriname ? Vote for the TOP Country of the Week !


Nihil ergo adjuvat procedere, et progredi in virtute, quominus miserrimus sit, antequam ad eam pervenerit, quoniam in aquâ nihil adjuvat: et quoniam catuli, qui jam despecturi sunt, cæci æque, et ii qui modo nati; Platonem quoque necesse est, quoniam nondum videbat sapientiam, æque cæcum animo, ac Phalarim fuisse.” Cicero, in his own person, combats these false analogies by other analogies tending to an opposite conclusion. “Ista similia non sunt, Cato.... Illa sunt similia; hebes acies est cuipiam oculorum: corpore alius languescit: hi curatione adhibitâ levantur in dies: alter valet plus quotidie: alter videt.

"Sunt enim ista maledicta pervulgata in omnes, quorum in adolescentia forma et species fuit liberalis." Oratio pro Marca Caelio. Now Fermaco. "Videbat enim populum Romanum non locupletari quotannis pecunia publica praeter paucos: neque eos quidquam aliud assequi classium nomine, nisi ut, detrimentis accipiendis majore affici turpitudine videremur." Cicero, Pro Lege Manilia, 23.

X. 31 Videtisne, ut apud Homerum saepissime Nestor de virtutibus suis praedicet? Tertiam enim aetatem hominum videbat, nec erat ei verendum ne vera praedicans de se nimis videretur aut insolens aut loquax. Etenim, ut ait Homerus, ex eius lingua melle dulcior fluebat oratio; quam ad suavitatem nullis egebat corporis viribus.