United States or Tonga ? Vote for the TOP Country of the Week !


In quibus locis sermonis proprietas colligi potest tum ex aequiparatione, nam cum dicitur: sex diebus operabis, propriissime intelligitur: tum quia non est verisimile, potuisse populum intelligere verba illa in alio sensu, et e contrario incredibile est, Deum in suis praeceptis tradendis illis verbis ad populum fuisse loquutum, quibus deciperetur, falsum sensum concipiendo, si Deus non per sex veros dies opera sua fecisset."

"Ratio enim retinendi veram significationem diei naturalis est illa communis, quod verba Scripturae non sunt ad metaphoras transferenda, nisi vel necessitas cogit, vel ex ipsa scriptura constet, et maximè in historica narratione et ad instructionem fidei pertinente: sed haec ratio non minus cogit ad intelligendum propriè dierum numerum, quam diei qualitatem, QUIA NON MINUS UNO MODO QUAM ALIO DESTRUITUR SINCERITAS, IMO ET VERITAS HISTORIAE. Secundo hoc valde confirmant alia Scripturae loca, in quibus hi sex dies tanquam veri, et inter se distincti commemorantur, ut Exod. 20 dicitur, Sex diebus operabis et facies omnia opera tua, septimo autem die Sabbatum Domini Dei tui est.

In quibus locis sermonis proprietas colligi potest tum ex aequiparatione, nam cum dicitur: sex diebus operabis, propriissimè intelligitur: tum quia non est verisimile, potuisse populum intelligere verba illa in alio sensu, et è contrario incredibile est, Deum in suis praeceptis tradendis illis verbis ad populum fuisse loquutum, quibus deciperetur, falsum sensum concipiendo, si Deus non per sex veros dies opera sua fecisset."