United States or Ukraine ? Vote for the TOP Country of the Week !
Ipse insigni paludamento, neque procul Agrippina chlamyde aurata, praesedere. Pugnatum, quamquam inter sontes, fortium virorum animo; ac, post multum vulnerum, occidioni exempti sunt. Sed perfecto spectaculo apertum aquarum iter. Incuria operis manifesta fuit, haud satis depressi ad lacus ima vel media.
Manet honos et antiquae societatis insigne: nam nec tributis contemnuntur, nec publicanis atterit: exempti oneribus et collationibus et tantum in usum proeliorum sepositi, velut tela atque arma, bellis reservantur. Est in eodem obsequio et Mattiacorum gens; protulit enim magnitudo populi Romani ultra Rhenum, ultraque veteres terminos, imperii reverentiam.
Word Of The Day