United States or Sierra Leone ? Vote for the TOP Country of the Week !
Manet honos et antiquae societatis insigne: nam nec tributis contemnuntur, nec publicanis atterit: exempti oneribus et collationibus et tantum in usum proeliorum sepositi, velut tela atque arma, bellis reservantur. Est in eodem obsequio et Mattiacorum gens; protulit enim magnitudo populi Romani ultra Rhenum, ultraque veteres terminos, imperii reverentiam.
At in Atlantico Oceano contra Hesperium promontorium, quod nunc est Cabo Verde, Hesperides sunt insulae duae; ultraque Gorgades, Gorgonum quondam domus: nunc in universam Islas de C. Verde Hispanis dicuntur, hoc est insulae promontorii Viridis. Contra Mauritanium sunt Fortunatae, VII numero, quarum una Canaria vocitata, a multitudine canum ingentis magnitudinis, ut auctor est Plinius.
Ab Africa minoris tergo versus Austrum Libya deserta fuerunt; ultraque Troglodyta, nunc Berdoa desertum. Hos tegit ab Austro Ater mons, et trans eum Garamantes populi clari, nunc Borno regnum. Caput gentis fuit Garama, quam hodieque eodem nomine exstare tradunt.
Word Of The Day