United States or Serbia ? Vote for the TOP Country of the Week !
Sunt illis haec quoque carmina, quorum relatu, quem baritum vocant, accendunt animos, futuraeque pugnae fortunam ipso cantu augurantur: terrent enim trepidantve, prout sonuit acies. Nec tam voces illae, quam virtutis concentus videntur. Affectatur praecipue asperitas soni et fractum murmur, objectis ad os scutis, quo plenior et gravior vox repercussu intumescat.
Omnia victoriae incitamenta pro nobis sunt: nullae Romanos conjuges accendunt; nulli parentes fugam exprobraturi sunt; aut nulla plerisque patria, aut alia est. Paucos numero, trepidos ignorantia, coelum ipsum ac mare et silvas, ignota omnia circumspectantes, clausos quodammodo ac vinctos dii nobis tradiderunt.
Word Of The Day