Vietnam of Thailand? Stem op het TOP Country van de week!
Wil je sneller typen? Oefen met een typing test of maak plezier met typing games!
Bijgewerkt: 9 augustus 2026
Manifestum est omne agens agere propter finem, quia quodlibet agens tendit ad aliquod determinatum. Id autem ad quod agens determinate tendit, oportet esse conveniens ei; non enim tenderet in ipsum nisi propter aliquam convenientiam ad ipsum. Quod autem conveniens est alicui est illle bonum. Ergo omne agens agit propter bonum. St. Thom. S. c. G. l. 3. c. 3.
S. Theol. 2a, 2ae, q. 58, art. 3 ad 2 cfr. De veritate q. 17. a. 3. Agens autem non movet, nisi ex intentione finis. Si enim agens non esset determinatum ad aliquem effectum, non magis ageret hoc quam illud: ad hoc ergo quod determinatum effectum producat necesse est quod determinetur ad aliquid certum, quod habet rationem finis. S. Thom. la, 2ae q. l a. 2 c. S. c. G. L. 3 c. 2.
Woord Van De Dag
Anderen Op Zoek