Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Bijgewerkt: 19 juni 2025
"Naturae etiam vox diversas habet significationes, aliquando enim sumitur pro affectibus hominis a natura insitis, ut est instinctus procreandi sobolis.... aliquando natura pro prima causa, atque adeo pro ipso Deo accipitur, quid aliud est natura quam Deus? mihil natura sine Deo est nec Deus sine natura; aliquando pro causa secunda et Deo subjecta; sic Poëta, hanc Deus et melior litem natura dimeret aliquando pro naturali illa Dei operatione, quae mentibus nostris insedit, cujus ipse Deus auctor est; et haec quidem acceptio huic nostrae materiae quam maxime accomodata est.
"Scholastici", zegt de Groot, "quantum ingenio valeant, saepe ostendunt: sed in infelicia et artium bonarum ignara saecula inciderunt: ejus minus mirum, si inter multa laudanda, aliqua et condonanda sunt.... Tamen ubi in re morum consentiunt, vix est, ut errent, quippe perspicaces admodum ad ea videnda, quae in aliorum dictis reprehendi possunt: in quo ipso tamen diversa tuendi studio laudabile praebent modestiae exemplum, rationibus inter se certantes, non qui mos nuper adeo litteras inquinare coepit, comitis turpi foetu impotentis animi."
Est autem jus naturae adeo immutabile, ut ne a Deo quidem mutari queat. l. 1 c. 1 § 10 5°. Grotius citeert, Seneca, De ira l. 1, c. 3: Mota animalia humanis affectibus carent; habent autem similes illis quosdam impulsus.
Quapropter, licet unaquaeque civitas perfecta, respublica aut regnum, sit in se communitas perfecta et suis membris constans, nihilominus quaelibet illarum est etiam menbrum aliquo hujus universi, prout ad genus humanum spectat; nunquam enim illae communitates adeo sunt sibi sufficientes sigillatim, quin indigeant aliquo mutuo juvamine et societate ac communicatione, interdum ad melius esse majoremque utilitatem, interdum vero etiam ob moralem necessitatem et indigentiam, ut ex ipso usu constat.
Woord Van De Dag
Anderen Op Zoek