Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Jam vero principum filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut, qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent. Inde etiam habitus nostri honor et frequens toga: paulatimque discessum ad delenimenta vitiorum, porticus et balnea et conviviorum elegantiam: idque apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.
Et quia cum propriis nominibus habebant cognomen Can, primogenitus pro differentia obtinuit nomen Grand Can, id est, Magnus Can, videlicit supra caeteros fratres, qui sibi in omnibus obediebant. Itaque iste secundus Imperator vocabatur Ochoto Can. Post quem filius eius regnauit dictus Guican.
Sed ex eo tempore quo ibat ad Ieroboam, filium Nebat, vituli aurei fabricati sunt, et a decem tribubus adorata, vocata est Bethauen, id est, Domus Idoli, quae ante vocabatur Domus Dei. Ieronymus. Sed et Ecclesia aedificata est vbi dormiuit Iacob, pergens Mesopotamiam, vbi et ipsi loco Bethel, id est, domus Dei nomen imposuit. De Ecclesia gloriosi Sepulchri Domini in vrbe Ierusalem.
Word Of The Day