United States or United States Virgin Islands ? Vote for the TOP Country of the Week !
*... Si ergo a corpore removeatur omne illud per quod actioni animæ resistit, simpliciter erit anima perfectior in tali corpore existens quam separata: quanto autem perfectius in esse, tanto perfectius potest operari. Unde et operatio animæ conjunctæ tali corpori erit perfectior quam operatio animæ separatæ.
Sed anima non perfectius videbit Deum quam angelus: ergo animæ videntes Deum non oportet quod omnia videant.... Sic autem ignorantia non est poenalitas, sed defectus quidam: nec necesse est quod omnis talis defectus per gloriam auferatur. Sic enim etiam posset dici quod defectus esset in Papa Lino quod non pervenerit ad gloriam Petri. S. Thom., Suppl. q. 92, art. 3.
Word Of The Day