United States or Paraguay ? Vote for the TOP Country of the Week !
Haec quoque distat ab Hierosolymis: fortassis a dietas. Porro a Nazareth quatuor leucis, est ciuitas olim dicta Naym, in 2. milario Thahor montis contra Meridiem iuxta Endor. Ieronimus. Ante cuius portam resuscitauit Christus defunctum filium vnicum matris suae, praesentibus duabus turmis hominum copiosorum.
Hinc ad decem diates ad Orientem habeatur ciuitas Zadona, in ea Imperator Persarum moratur, et est in eodem imperio ciuitas valde magna Cassach, quae recto itinere dicitur store ab Hierosolymis 55. dietis. Geth ciuitas imperialis, et melior totius Persiae in hac terra noscitur esse, cum tamen Carnaa sit satis maior.
Nazareth in prouincia Galileae in qua nutritus, et de qua cognominatus est Dominus vniuersorum, distans ab Hierosolymis ad tres circiter dietas, erat quondam ciuitas, quae nunc est dispersa, et rara domorum, quod vix villae sibi competit nomen: et in loco Annunciationis, vbi Angelus ad Mariam dixit, Aue gratia plena, Dominus tecum, habebatur olim bona Ecclesia, pro qua paruum Saraceni restituerunt habitaculum, in colligendas peregrinorum offerendas.
Word Of The Day