United States or American Samoa ? Vote for the TOP Country of the Week !
Cum ergo secundum Astrologos, totus terrae circuitus sit 31500. milliarium, octo stadijs pro milliario computatis, et septinginta stadia respondeant ad vnum gradum, quod patet ad latitudinem terrae, perambulaui 66733. stadia cum vno tertio, quae faciunt 4170. leucas Geometricas cum dimidia vel prope.
Ab hoc loco per aliquas diaetas, venitur ad huius regionis maximam vrbem Cansay, hoc est dicere ciuitatem coeli, imo de vniuerso orbe terrarum putatur haec maxima Ciuitatum; nam eius circuitus 50. leucis est mensus, nec est facile dicere, quam, compresse a quamplurimis populis inhabitatur.
Word Of The Day