United States or Paraguay ? Vote for the TOP Country of the Week !
Equi fortis et victoris senectuti comparat suam; quem quidem probe meminisse potestis; anno enim undevicesimo post eius mortem hi consules, T. Flamininus et M'. Acilius, facti sunt; ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus legem Voconiam magna voce et bonis lateribus suasissem.
At Germani, Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Servilio Caepione, M. quoque Manlio fusis vel captis, quinque simul consulares exercitus Populo Romano, Varum, tresque cum eo legiones, etiam Caesari abstulerunt: nec impune C. Marius in Italia, divus Julius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus perculerunt. Mox ingentes C. Caesaris minae in ludibrium versae.
Word Of The Day