United States or United States Virgin Islands ? Vote for the TOP Country of the Week !
Et postmodum iter accipiens, nauigioque fungens apud Marsiliam, transcurso tandem pelagi profundo, in portu Tyrensi incolumis applicuit: et inde ad exercitum nostrum obsidentem pariter et obsessum Aconem transiuit: vbi multos ex nostris inueniens, et fere cunctos principum defectu, in summa desolatlone iam positos, et desperatione, alios quidem longa expectatione fatigatos, alios fame et inopia grauiter afflictos, quosdam vero aeris, inclementia distemperatos, diem foeliciter in terra sacra clausurus extremum, singulos pro posse vinculo charitatis amplectens, sumptibus et impensis, verbis, et vitae mentis confirmauit.
Sed Arabum latrunculi qui omnem viam obseruabant, longius a ciuitate euagari, sua rabiosa multitudine innumera non sinebant. Vere igitur accidente, stolus nauium Ianuensium in porta Ioppensi applicuit. In quibus, cum sua mercimonia Christiani mercatores per ciuitates maritimas commutassent, et sancta loca similiter adorassent, ascendentes omnes maria nos commisimus.
Word Of The Day