Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Aggiornato: 16 maggio 2025
Ad propositum tuum ubi melius tibi occurret dices prefato domino, quod si distulimus expedire oratorem suum factum est ex multis nostris occupationibus in preparando classem nostram numerosiorem et majorem solito, et in mittendo trans mare copias nostras armigeras et alia multa necessaria sicut fieri solet.
Ser Jacob Lauredanus procurator, ser sapientes consilii, ser Franciscus Michael sapiens ordinum, volunt commissionem per totum, sed loco verborum positorum inter duo in primo capitulo, volunt verba infrascripta: verum transacto yeme, si prefactus dominus se preparet pro veniendo aut mittendo exercitum contra Turcum, tu illic differ et sollicita expedictionem et scribe atque expecta mandatum; si vero postquam ver adveneris videres prefactum dominum non se movere, aut aliter rem dispositam quam suaserit, tu accepta bona licentia redeas ad presentiam nostram.
Parola Del Giorno
Altri Alla Ricerca