United States or Seychelles ? Vote for the TOP Country of the Week !
Sumus quoque contenti velut affecti ill. dominationi suae, non devenire ad ullam concordiam seu pacem cum Turco nisi in ea interveniat et includatur una nobiscum ipse dom. Caramanus. Cum hoc etiam, quod sicut honestum est Ex.ª sua, ergo nos servare et facere debeat istud idem. Et demum comittatur eidem Andreæ quod pro obtinenda hac intentione nostra, omne studium et diligentiam adhibere debeat.
Et per utrumque eorum intelleximus optimam illius illustrissimi domini erga nos benevolentiam et animum atque intentione valide faciendi contra comunem inimicum ottomanum, cuius insaciabilis dominandi appetitus notissimus est non solum dominantibus in Europa sed etiam in Asia, ubi omnes quos potuit dominus, oppressit et extinxit nemini servata fide, et nulla usus humanitate vel respectu, modo aliena rapere et occupare potuerit indifferenter et sino ullo penitus discrimine.
Parola Del Giorno
Altri Alla Ricerca