Vietnam or Thailand ? Vote for the TOP Country of the Week !
Aggiornato: 19 maggio 2025
Volumus preterea, ut sub literis nostris credentialibus visitare debeas nomine nostro illustrissimam dominam consortem praefati domini, utendo verbis onorificis et convenientibus, ac commemorandi antiquam et bonam amicitiam quam semper habuimus cum serenissimo imperatore olim genitore suo, offerendo nos etc., ac inanimando excellentiam suam, ex substantia hujus nostre commissionis, ad exortandum illustrissimum dominum consortem suum ad istam impresiam contra turcum sicut semper fecit, et per literas suas alias de his nobis scripsit.
Cum fueris in ditionem Caramani illum visita nostro nomine, sub literis nostris credentialibus, et suade atque orteris ad faciendum contra Turcum, et pete ut ad tuum securum transitum prestare tibi placeat omnes favores et omnem possibilem commoditatem.
Et vir nobilis Andreas Cornario valde praticus et aptus ad res istas, de ordine nostro praticam habuerit cum Caramano, et pro quanto habetur sperandum est negocium istud per manus suas votive perfici posse: propterea vadit pars: Quod scribatur eidem Andreae: Nos esse contentos, quod personabiliter quanto celerius esse possit se conferrat ad magnum Caramanum cum nostris literis credentialibus quod sibi mittantur presentandæ dominationi suae.
Parola Del Giorno
Altri Alla Ricerca