United States or Bahamas ? Vote for the TOP Country of the Week !
Scripsimus vobis nuper propter certam famam tunc nuper exortam nostre intentionis esse et velle tenere vos sub nostro et Ecclesie romane regimine ac devotione et obedientia ac nolle vos alienare ab Ecclesia, quia intelleximus disseminatos sermones de certis capitulis cum dilecto filio nobili viro Ludovico, delphino Viennensi nostro non pactis iterùm facimus vos certiores nos nullomodo intendere aut velle alienare aut separare vos a nobis et prefata Ecclesia aut alicui alteri subjicere, sed intendimus conservare vos sub nostro et Ecclesiæ regimine et gubernacione prout actenûs fuistis quod vobis futurum ad certitudinem et consolacionem vestram volemus quod venerabili fratri nostro Petro, episcopo Albanensi, legato nostro, in omnibus sicut antea, pareatis.
Intelleximus, dilecti filii, nonnullam suspicionem esse inter multos exortam et verba quedam dissipata nos velle alienare comitatum nostrum Venayssinum et a potestate nostra abdicare; que fama admodum displicuit nobis, cum nil sit eorum que multi forsan arbitrantur. Nunquam enim fuit nobis animus neque est etiam neque erit alienandi terras et jura Ecclesie Romane sed potius augendi.
Mot du Jour
D'autres à la Recherche