United States or Bolivia ? Vote for the TOP Country of the Week !


Habentur iuxta sepulchrum duo altaria, sub vno est fons Aquae quae putatur exire de vno Paradisi flumine. Satis prope ab hac Ecclesia ad rupem Gethsemane habetur capella, vbi scilicet Iudaeis traditus fuit Christus a Iuda.

Porro imago tenet manum eleuatam et extentam in orientem, velut in signum cominationis ad Orientales infideles. De praedicta terra Thraciae fuit Philosophus Aristoteles oriundus in Ciuitate Stageres, et est ibi in loco tumba eius velut altare, vbi et singulis annis certo die celebratur a populo festum illius, ac si fuisset sanctus.

Satis prope hunc locum in orientem, est Ecclesia quae dicitur, de Domina nostra magna: et inde non remote alia, quae dicitur nostrae Dominae latinorum, aedificata super locum, vbi Maria Magdalene, et Maria Cleophae cum alijs pluribus, dum Christus cruci affigebatur, flebant et dolores lamentabiles exercebant.

Hoc templum non ducitur stare in eodem loco vbi templum Dei stetit in tempore Christi, quo post resurrectionem a Romanis destructo, istud longo post tempore Adrianus Imperator extruxit, sed non ad formam templi prioris: praedictum tamen excelsum in medio templi locum vocant Iudaei sanctum sanctorum.

Cambalu, vbi competens calor, ibi moratur hyeme. Tertium in ciuitate Iongh, in quo et in isto Caydo, vt saepius seruat sedem, eo quod in istis est aer magis temperatus, quamuis semper calidus videtur Nostratibus. The English Version.

Etiam intra fines Persiae, est terra, vbi sanctus Iob patiens morabatur, quae modo dicitur terra Sues, in cuius montanis inuenitur Manna, quod venditur in Apothecis. Hunc terrae Sues contiguatur Chaldaea, quae non est magna, quamuis nobilis regio habeatur. Et ab ista intratur Amazonia.

Parati namque omnes ad viam, et cum dominis episcopis connumerati septem milia, pertranseuntes prospere multa terrarum spatia, tandem Constantinopolim peruenimus. Vbi Alexium Imperatorem eius adorantes Agiosophiam vidimus, et infinita sanctuaria osculati sumus.