United States or Dominica ? Vote for the TOP Country of the Week !
Interpositis enim paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat. At ille plane iratus nihil aliud dicebat nisi hoc: 'aut dormi, aut ego iam dicam patri. Nihil est tam arduum, quod non improbitas extorqueat.
Word Of The Day