1 - 5 a 5
Timoris casti nomine ea voluntas significata est, qua nos necesse erit nolle peccare, et non sollicitudine infirmitatis, ne forte peccemus, sed tranquillitate caritatis cavere peccatum. De Civ. Dei, xiv. c. 9. §. 5.
Quo fit, ut illuc undique confluant, qui summa cum libertate ac tranquillitate vitam agere decreverunt, seu ad mercaturam seu ad opificia seu ad otia liberis hominibus digna animum adjungant.
Tum SENAMUS: Multos Deorum contemptores, plures etiam qui nihil a belluis nisi figura differunt , Epicureum tamen adhuc reperi neminem, i.e. qui Deos nulla praemiorum spe religiose coleret, qui frugalissime ac temperatissime viveret , qui continentiam, justitiam, fidem, morum integritatem, ut Epicurus, amplecteretur mortales tamen animos crederet, nec ullum ab immortali Deo negotium cuiquam impendere arbitraretur, qui demum summum hominis extremumque bonum non in corporis voluptatibus, sed in animi excelsi tranquillitate collocaret serena.
Quas cum aliquamdiu Caesar frustra exspectasset, ne anni tempore a navigatione excluderetur, quod aequinoctium suberat, necessario angustius milites collocavit ac summa tranquillitate consecuta, secunda inita cum solvisset vigilia, prima luce terram attigit omnesque incolumes naves perduxit.
At instructis utrimque exercitibus Jupiter crassas repente cælo obducit tenebras, et a monte Capitolino fulmina in Hannibalem jaculatur; 602-626. Is liquefactis armis in castra iratus se recipit; quo facto mira serenitas cum tranquillitate oritur, et subplicatio Jovi habetur in Capitolio; 627-645.