1 - 10 a 39
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Johannes de Buffavent serviens, Claramontensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi quondam servientes amoverunt eum sibi, et postmodum radi fecerat sibi barbam; cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, et est etatis triginta quinque annorum, vel circa.
Item, eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum frater Garnerius de Venesi serviens diocesis Senonensis, testis suprajuratus, etatis L annorum, ut credit, vel circa, cum quo fuerat inquisitum, ut dixit, super facto Templariorum per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis sede archiepiscopali tunc vacante, et fuerat absolutus et reconciliatus per eum; mantellum autem ordinis, quem non ferebat, dixit se dimisisse in concilio Senonensi, quia non placebat sibi ulterius portare ipsum.
Frater Thomas de Casnay Belvacensis diocesis, serviens, respondit quod nunquam vidit in ordine nisi bonum, quod non posset nec sciret eum deffendere si aliquis aliquod malum diceret vel malus esset, sed se ipsum vult deffendere. Frater Johannes de Nigra curia Laudunensis diocesis respondit, quod vult deffendere modis quibus melius poterit, et peciit ecclesiastica sacramenta.
Frater Helias Raynaudi Petragoricensis diocesis serviens, preceptor domus Templi de Dompnho Xantonensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius vel circa, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus par dominum episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nunquam vidisse nec scivisse quod in recepcionibus fratrum ordinis vel post fierent abnegaciones, dogmatizaciones, vituperia crucis, oscula inhonesta, vel alia que ad crimen sodomiticum, vel que ad alia illicita in articulis contenta, nec credit quod fierent dicta illicita vel aliqua ex eis; nec audivit hoc dici, nisi post capcionem eorum, et credit quod omnes communiter reciperentur in ordine ubique sicut frater Amblardus de Viena quondam, tunc preceptor Aquitanie, receperat in capella domus Templi deu Deffes Xantonensis diocesis, dominica ante instans festum Ascensionis Domini erunt circiter XXIV anni vel circa, presentibus fratribus Helia de Bordelia milite, Petro Lemovicensi preceptore dicte domus deu Deffes, Petro de Petragoris, et aliis defunctis; a quo cum requisisset caritatem, elemosinam et societatem ordinis et ei concessisset, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedientiam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et jurare pro posse suo ad acquirendum Terram Sanctam.
Post hec frater Johannes de Sarancuria, alias de Cella, serviens, adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, ac requisitus per eosdem si volebat dictum ordinem defendere, respondit quod nolebat eum defendere, quia nec sciret nec posset, nec aliquid volebat dicere, quin ipsi domini commissarii procederent ad inquisicionem predictam.
Frater Aymericus de Primi serviens, Pictavensis diocesis, testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dictum dominum episcopum Lemovicensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam viderat aliquem alium recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, nec sciebat de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur.
Frater Johannes de Nici Lingonensis diocesis, serviens, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi; postmodum radi fecerat sibi barbam, triginta annorum vel circa, bergerius, protestacione premissa quod non intendebat recedere a deposicione per ipsum facta Senonis, coram domino episcopo Aurelianensi, qui absolvit et reconciliavit eumdem.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Petrus Picardi diocesis Lingonensis, serviens, preceptor domus Templi de Loages Trecensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, sexagenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi.
Eisdem die et loco frater Petrus de Safet, ordinis predictorum Templariorum, coqus seu serviens dicti Magistri, adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, presente dicto Magistro ordinis Templi et dicto cancellario regio, requisitus si volebat dictum ordinem defendere, vel aliquid dicere quare dicti domini commissarii non deberent procedere in negocio inquisicionis predicte, respondit quod dictus ordo habebat bonos defensores, scilicet dominos Papam et Regem, et ipse dimitebat conscienciam suam propter consciencias eorumdem, quos reputabat bonas et legales et sanctas personas, et erat de earum defensione contentus.
Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XXVII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Poncius de Masualier serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, mantellum ordinis defferens, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum Lemovicensem episcopum, qui nunc est.