1 - 10 a 11
Photinus, ejus falsitas, 121, et n. 72, n. Picturæ lascivæ, 14. Piis idem probatur, quod Deo placet, 276. 'Piscis de profundo levatus' manducatur in mensa parata in conspectu credentium, 266, et n. 269. Quid per 'pisces et cetos' significatur, 274, 65, n. Plani Mathematici, pietatis expertes, 47. et veritatis, 48, 108.
Tum vero augurium Rutuli clamore salutant expediuntque manus; primusque Tolumnius augur 'Hoc erat, hoc, votis, inquit, 'quod saepe petivi. Adcipio adgnoscoque deos; me, me duce ferrum corripite, O miseri, quos improbus advena bello territat invalidas ut aves et litora vestra vi populat: petet ille fugam penitusque profundo vela dabit.
Sicut montes Dei justitia ejus, qui per gratiam ipsius fiunt magni: sic et per judicia ipsius fiunt in profundo, qui merguntur in ultima. Hac ergo delectent te montes, hac avertere ab abysso, et convertere ad id quod dicitur, 'Auxilium meum a Domino. Sed unde? Quia 'levavi oculos meos in montes. Quid est hoc?
Non hydra secto corpore firmior Vinci dolentem crevit in Herculem, Monstrumve submisere Colchi Maius Echioniaeve Thebae. Merses profundo, pulchrior evenit; 65 Luctere, multa proruet integrum Cum laude victorem geretque Proelia coniugibus loquenda. Carthagini iam non ego nuntios Mittam superbos: occidit, occidit 70 Spes omnis et fortuna nostri Nominis Hasdrubale interempto.
Ecce, intorta Noto, veniensque a rupe procella 255 Antennæ inmugit, stridorque inmite rudentum Sibilat, ac similem monti, nigrante profundo, Ductoris frangit super ora trementia fluctum.
Isque ubi Torquatum raptim properata ferentem 350 Signa videt, pugnæque avidas adcendere dextras, Fraude loci nota, tenebrosa per avia saltus Evolat, et, provisa fugæ compendia carpens, Virgulta tegitur valle ac frondentibus umbris. Insula, fluctisono circumvallata profundo, 355 Fastigatur aquis, compressaque gurgite terras Enormes cohibet nudæ sub imagine plantæ.
Et intendebam ut cernerem quod audiebam, liberum voluntatis arbitrium causam esse ut male faceremus, et rectum judicium tuum ut pateremur ; et eam liquidam* cernere non valebam. Itaque aciem mentis de profundo educere conatus, mergebar iterum; et sæpe conatus, mergebar iterum atque iterum. Sublevabat enim me in lucem tuam quod tam sciebam me habere voluntatem, quam me vivere.
Has observatis valles enavimus astris: Namque dies confundit iter; peditemque profundo Errantem campo, et semper media arva videntem, Sidoniis Cynosura regit fidissima nautis. 665 Verum ubi defessi lucos nemorosaque regna Cornigeri Jovis, et fulgentia templa subimus, Exceptos hospes tectis inducit Arisbas.
Ideoque homo quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit potestatem luminarium coeli , neque ipsius occulti coeli, neque diei et noctis , quæ ante coeli constitutionem vocasti, neque congregationis aquarum quod est mare ; sed accepit potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terræ, et omnium repentium quæ repunt super terram . Judicat enim; et approbat quod recte, improbat autem quod perperam invenerit; sive in ea solemnitate sacramentorum quibus initiantur, quos pervestigat in aquis multis misericordia tua; sive in ea qua ille piscis exhibetur, quem levatum de profundo terra pia comedit; sive in verborum signis vocibusque subjectis auctoritati Libri tui tanquam sub firmamento volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus, Amen.
Concessere mari tandem Graiusque Libysque, Et jam captivæ vinclis ad litora longo Ordine ducuntur puppes; flagrantibus alto Stant aliæ tædis: splendet lucente profundo 565 Mulciber, et tremula vibratur imagine pontus. Ardet nota fretis Cyane, pennataque Siren.