1 - 10 a 15
Nec hoc possum dicere: utinam enim numquam fuissem. Quidquid tamen fui, in nomine Christi præteritum est. Quod autem modo reprehendunt, non norunt. Sunt quæ adhuc in me reprehendant: sed tamen multum est ad illos ut hæc noverint.
Si tu negasti, ego non possum aliud. Si fratres ordinis sciebant errores predictos, fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie, et credit quod aliqui ex superioribus dicti ordinis preciperent dictam abnegacionem fieri.
Occurrit etiam non unam aliquam creaturam separatim, sed omnem rerum universitatem esse spectandam, quoties an opera Dei perfecta sint inquirimus: quod enim forte non immerito, si solum esset, valde imperfectum videretur, ut habens in mundo rationem partis est perfectissimum; et quamvis ex quo de omnibus volui dubitare nihil adhuc praeter me, et Deum existere certo cognovi, non possum tamen, ex quo immensam Dei potentiam animadverti, negare quin multa alia ab illo facta sint, vel saltem fieri possint, adeo ut ego rationem partis in rerum universitate obtineam.
Particula, ie , quæ est radix verbi, ie iuru , quod est possum, es, anteposita negatiuis significat non posse facere actionem significatam per verbum: v.g. ie iomanu , non possum legere, infinitiuis vero postponitur: v.g. iomu còto voienu , non possum legere: dicitur etiã iomi va ieĩde , vel iomi mò ieĩde , cum legere non possim aut legere non valendo.
Nullus est portis custos, nullus insidiator viae; si qui exire volunt, conivere possum; qui vero se in urbe commoverit, cuius ego non modo factum, sed inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules vigilantis, esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem, quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse voluerunt.
Ubi est, qua* metior, brevis? ubi est longa quam metior? Ambæ sonuerunt, avolaverunt, præterierunt, jam non sunt; et ego metior, fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur, illam simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis. Neque hoc possum, nisi quia præterierunt et finitæ sunt. Non ergo ipsas quæ jam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior quod infixum manet.
Ita enim conjicio, recolens, ut possum, mores parentum meorum. Furtum certe punit lex tua, Domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas. Quis enim fur æquo animo furem patitur? Nec copiosus adactum inopia. Et ego furtum facere volui et feci, nulla compulsus egestate nec penuria, sed fastidio justitiæ*, et sagina iniquitatis.
Lov. per aures ABCDE. Sic etiam editiones Ven. et Lugd. possunt. Er. Ven. Lugd. dicam si possum . ABCD. iterum. Ita meliores Mss. et sic legendum esse probat quod sequitur, neque enim est alia regio eorum , ex qua scilicet cogi possint. 177. §. 20. l. 1. quomodo. quo modo 1 Ms. ap. Mart. ult. non fuit = non 5 Mss. ap. Mart. Lov. Am. 178. corporis. sic in Mss. et Flor. 180. inhæreri.
Scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omnia imbutus sum; et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat . Unde ergo* gaudes, o Paule magne? Quid est quod te pascit? Lætitia. Quod sequitur audiamus. Numquid propter usus suos, quia dixit, Usibus meis misistis ? numquid propterea gaudet? Non propterea. Et hoc unde scimus?